233
PHILOSOPHORVM. 147
verum & perfectum fundamentum huius, neque subie¬
cti sui praeparationis; hoc mihi relictum fuit à Deo per
naturam, ac si loqueretur: Quis enim ante me hac de
re scripsit, quae ego meis inuentionibus & experientia
variae tribuere possum, quibus adeptus fui, quod meos
discipulos oportet imitari? Nemo suas itaque laruas, i. so
phisticationes, meis inuentis immisceat, quibus etiam
spagyrorum priscorum errores non immeritò possum
corrigere. Si horum experimenta meis praestantiora
comperissem, quid opus erat mihi tantos impendere la¬
bores in perquirendo maiora? Postquam igitur subie¬
ctum & materiam artis apertè satis detexi, praepara¬
tionem eius aggrediar. Sed priùs antiquorum ponam ex¬
perimenta, quibus & meas addam inuentiones, vt ap¬
pareat quid & quantum per inehuic arti postmodum
accesserit. Spagyri veteres lili putrefecerunt vno mense
philosophico, hoc est dieb. quadcaginta, spiritus humi¬
dos postea destillarunt, i. aquam totam, & omnem li¬
quorem abstraxerunt, idque tantisper dum et sicci tan¬
dem eleuati sunt, hoc est, sublimati, & quae sequuntur
in textu clarissima. Iam Paracelsi correctionem audi¬
te, quam, quia obscurior est, explicabimus. Tam prolixò
labore, taediosaque reiteratione spagyri veteres non indi¬
quissent, si ex mea schola didicissent.i.ex eadem ex qua
go. Iam dicendum est quae schola fuit, ex qua Paracel¬
sus didicit. Eam saepius ac saepißimè nobis exponit, esse
icem naturae, & non Academiam. Proinde vobis dico
Paracelsus inquit) rosei coloris tantùm à leone san¬
linem accipite, & ex aquila gluten, hoc est: Leonis tin¬
cturam sumito, & resinam mineralem, siue mercurium
K 2