317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 63
VNGVENTVM AD OMNIA VVL¬
nera totius corporis, intestinorum vulneribus
dumtaxat exceptis.
AXungiae, butyri ana libra vna, liquoris parthenionis, consolidę
aureę, consolidę maioris ana vncię quatuor, serpentarię, plan¬
taginis ana vncia vna & semis. Omnia simul mixta veteri suo mo¬
re decoquantur ad vnguenti vel butyri formam. Addantur visci
lumbricorum vncia semis, medullae bouis vncię tres, mumię no¬
stratis vncię quatuor, ceręquod satis sit ad vnguentum in formam
reducendum. Vestra iam voluite reuoluiteque recepta, vestra scri¬
ptalegite (inquit Paracelsus) videte Galenici, num ipsa simul
mnia, hoc vnicum à me iam positum virtutibus aequare valeat.
ALIVD HABETE.
BVtyri crudi, mumiae, medullae ana libra semis, aristolochiae ro¬
tundae, consolidae aureę ana vncia semis. Ex permixtis liquori¬
bus fiat vnguentum. Iterum videte si huic vnico vestris omnibus
receptis oculsim eruere valeatis. Verùm ne fortè existimetis me
vos Helueticis vnguentis tantùm expeditos velle (quae nihilomi¬
nus in plurimis exercituum conflictibus, cuncta vestra medicamen¬
ta, chirurgosque vestros pudefecerunt) hocetiam atque etiam perle¬
git, inquit Paracelsus.
ALIVD VNGVENTVM PARACELSI.
MEllis crudi libra semis, succi parthenionis, peruincae, pyrolę sin¬
gulorum vnciae quatuor & semis. Inde mixturam in vnguen¬
tum facite.
ALIVD EIVSDEM AVTORIS.
MEllis crudi librae sex, visci consolidae maioris librae duae, croci
martis libra semis. Permisceantur in vnguentum. Si praescri¬
Q 3 pta