317
PARACELSI. PRAERARATIONES.
pta iam à me recepta prę manibus allata sumpseritis, quod non fa¬
cilè feceritis ob odium, tum primùm intelligetis ab experientia,
quàm enormes errores commissi fuerint olim in vestris. At si for¬
tasse haec nostra iam posita minùs digna videantur, quàm vt reci¬
piatis (quae communis est Atheniensis doctrinae sectatorum con¬
ditio, vt quò meliora quęquae fuerint, minoris facere) iamiam
altiora vobis proponam, vt sat sit vobis quod contemnatis.
EN ALIVD EIVSDEM.
TErebinthinae, olei lini ana librae tres, florum aeris, croci martis,
salis fusi ana vncia vna, liquoris parthenionis vnciae quatuor.
Coquantur in spissitudinem satis corpoream. Et quamuis ego hoc
vnguentum non vocem balsamum, vt vestra est consuetudo, nihilo¬
minus quotquot habetis balsama conferte, quibus huic vnico meo
recepto rupsus oculum eruite, si valetis: ait autor.
ALIVD EX EODEM AVTORE.
TErebinthinae, mellis cocti, succi parthenionis, serpentatiae ana
libra vna. Coquantur simul in suam spissitudinem.
In hisce meis receptis quaerite, si corpus vnicum vltramarinum
inueniatis. Dico certoque certiùs assero vestris illis vltramarinis,
plùs impositum fuisse hominibus aegris, quàm probè cum ipsis
actum. Caeterùm credite mihi fideliter asserenti, Graeca, & Arabi¬
ca recepta regiones alias omnes praeterquàm suas perditissimè se¬
ducere. Haec Paracelsus.
ALIVD EIVSDEM AVTORIS RECEPTVM, IN¬
quo mumia potentissimè dominatur, ad omnium
vulnerum curam.
OLei anethini, lini ana libra vna, terebinthinae lotae vnciae tres,
carabis triti vncia vna, colcotharis, croci martis, florum ęris ana
vnciae duae. Fiat viscus.
ALIVD