405
APERTORIVM.
213
materiam tuam in vnum vas ad nutrien¬
dum continuando lentum ignem. Hic de¬
bet intelligi, quòd vapor lapidis coniun¬
ctus cum vapore lapidis argenti viui per¬
fectè congelat in veram medicinam albam
finitam resplendentem. Et quanto plus
istam operationem reiteraueris, tanto ma¬
gis multiplicabis in patientia & virtute
tuam medicinam: videlicet sic si vna pars
medicinae prima vice conuerteret centum,
secunda vice mille, tertia decem millia, et
sic in infinitum: propter hoc non negligas
istam operationem multiplicationis: Quia
quae medicina plus disponitur digestione
illa, plus perfectè agit in operatione.
Fixatis & conpositio tincture.
Nvnc dicam fixationem aeris, quae
portat in se tincturam: Accipe ter¬
ram Lunae quam prius posuisti ad partem¬
et modicum aquae, et pone totum ad di¬
stillan¬
P 3