405
RAYMVNDI LVLLI
214
stillandum, & separa aquam distillando
igne vnius puncti tamdiu, donec amplius
nil exibit per illum ignem: post ponè
liud receptaculum ad nasum alembici, &
recipies aerem, qui est rubei coloris, aut
glauci per maiorem ignis expressionem
aequaliter continuando, & totum quod
potest distillari recipiendo. Quum autem
non plus distillatur, tunc pone aquam ad
partem benè obstruendo: postea terè ter¬
ram quae remansit in fundo vasis, & ite¬
rum bene contere eam super laminam vi¬
tream, & etiam modicum de lapide prae¬
scripto cum ea, & imbibe has res cum
aqua, quae distillata est à terra tamdiu
donec sit vt pasta: postea ponè ad distillan¬
dum per alembicum, & fac ignem de duo¬
bus punctis, quia magis strenue distillatur
quam prius: et quò tardius humor separa¬
tur à suo corpore, tanto magis nobilior,
preciosior, melior et potentior erit: et rei¬
tera