317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
libitum & hyeme loco herbarum praescriptarum, earum semi¬
na, digerique.
TERTIVM.
OLei communis libra semis, terebinthinae vncię tres, florum hyp¬
periconis tantum, vt oleum in mollem pastam cum cęteris ef¬
ficiatur, per contusionem. Addatur florum verbasci tertia pars
omnium, & vini sesquimensura. Coquantur omnia simul ad vini
consumptionem. Postmodum soli exponantur suo tempore di¬
gerenda. Laudabile balsamum habebitur ad mirabiles effectus.
QVARTVIM.
VErnicis ex carabe flaua decoctae quantum videbitur, herbis &
floribus antea dictis expleatur, & exponantur digestioni solis. Si
verò masticis tantùm quantum vernix fuit addatur, & myrrhae,
thuris ana medietas eius, atque post suam digestionem, iuxta pro¬
portionem compositi, mumiae pars aliquota, mirabilius efficietur.
Eadem vernix cum oleo vulnerali supra posito, & optimo vino de¬
coquatur, admirandas virtutes etiam acquiret.
OLEVM VVLNERVM ET VLCERVM
consolidatiuum, aut incarnatiuum.
MErcurij praeparati in puluerem vnciae duae, aquae regiae vnciae
decem, per destillationem aliquoties in balneo repetitam in
oleum reducatur. Hoc citissimè vulnera curat, ac vlcera. Verùm
quia spumam efficit onssaque denigrat, cum cautela fuerit vtendum.
VVLNERVM INCARNATIVVM.
Cinerum plumbi velcerussae libra yna, coquatur in aceto qua¬
tuor horis. Incarnatiuum exhibent per se, vescum alijs permixti,
cineres eiusmodi,
COn¬