317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 68
CONCLVSIO PRAEPARATIONVM.
HActenus quaedę medicamentorum praeparationibus dicta sunt,
vsum & applicationem requirunt. Proindę ad, morbos ipsos
accelerandum esse duximus opportunum, omissis multis inutili¬
bus praefationibus, quae nulli negotio magis quàm replendae papy¬
ro conueniunt. Nostrum enim non est institutum centones in me¬
dium proferre, sed pauca sine fastu pompave sermonis eloquentię,
quae, sola experientia, atque veritatis ornatu decorata, non veren¬
tur cum caeteris in lucem prodire, veris medicis proponere, qui non
perfenestram, sed per ostium ad suam intratunt professionem. Multi
ad medicinam vocati sunt, pauci verò electi. Eorum autem qui prae¬
ter vllam vocationem violenter, atque temere sese in eam ingerunt,
infinitus est numerus. Non postremis hęc, sed electis duntaxat, ijsque
vocatis, qui ad electionem disponi se facilè patiuntur, scripta sunt.
Habeant igituristi nostros qualescunque labores, ac potiantur eis,
quos aequo & liberali animo libenter suscipimus, in congerendis
tanquam in fasciculum Paracelsi flosculis. Ad curas igitur mor¬
borum vt veniamus, hac secunda parte praescriptas
praeparationes, est quod in vsum,
adaptemus.
FINIS SECVNDI TRACTATVS.