405
APERTORIVM.
215
tera vlterius istam distillationem, donec
extraxeris animam à suo corpore, sic vt
amplius nil possit distillari: et eandem di¬
stillationem pone in aere, quae rubei aut
glauci coloris est. Deinde semel rectifica
distillationem per se ipsam solam: et sic
habes aerem per quem tu tinges et fixa¬
bis tuum lapidem in illa manerie aut Spe¬
cie. Recipè argentum viuum quod modo
congelatum est per vaporem lapidis &
corporis, et contere ipsum super laminam
vitream, vel lapide marmoreo in pulue¬
rem subtilem, & imbibe cum aere prae¬
dicto modicum & modicum, vsquequo
fiat per modum pastae. Illam materiam nu¬
trias igne lento, & continuo cum vno li¬
gmine, & tamdiu quoad aer congele¬
tur cum lapide, sicut fecisti cum aqua in lami¬
na crystallina, reiterando illam operatio¬
nem vsquequo bibat medietatem sui ponderis.
Post hoc recipe de ista lamina crystallina
modi¬
P
4