233
MINERALIVM. 159
pit; nam illius vltima materia hominis est
prima: rursus corruptio naturae per artem, ho¬
minis est vltima materia. Tam admirando
creauit opificioDeus primam naturae materi¬
am aquam, adeò mollem substantiam atque
debilem, & ex ea tamen fructum solidissimum
metallum, lapides, &c. vt ex mollissimo duris¬
simum, & ex aqua ignis proueniat supra ca¬
ptum intellectus humani, non tamen supra
naturam. Etenim Deus admirabiles foetus
creauit ex ea matre, vt apparet in hominibus
si conspiciantur etiam in sua matre, quisque
reperietur peculiaris ingenio proprietateque,
non iuxta corpus, at pro sua conditione com¬
plexionis.
CAP. III.
De agro, radicibus & arboribus mi¬
neralium.
Elementum Aquam esse velut agrum, in quo semina
mineralium per astra sata, radicem figunt arbo¬
rum suarum, quarum trunci ramique protruduntur
in terram, asseuerat autor hoc loco. Separatam à reli¬
quis tribus, vt per se liberum esset corpus in terra
centrum habens, in quo fundetur; terrámque de¬
ferat velut nauim ipsa, vt ista hominem. A terra
non sustentari, sed hanc ab illa, super quam aquam
est fundata. Metallorum & mineralium arbores, ha¬