233
160 DE OECONOMIA
bere suas radices in aqua, truncos in terra fructusque:
vegetabiles autem in terra suas radices, & truncos
in aere. Errasse veteres, qui metalla scribunt ex ter¬
ra generari, cùm ex ista nil nisi lignum producatur.
Creauit altissimus elementum aquae, vt
esset velut ager, in quo radices arborum,
mineralium ex suis seminibus ortae figerentur,
ac inde truncus & rami protruderentur in ter¬
ram, vt infràlatiùs. Separauit igitur à reliquis
tribus, vt non in aëre, non in terra; neque in
coelo, sed per se liberum corpus existeret in in¬
feriori globulo positum, vt sit supra terram, &
in ista centrum habeat in quo fundatum est,
tam admirando creatum ordine, vt vn à cùm
terra hominem deferre debeat, vt super aquam
velut in aliqua naui gestatus ambulet, eaque
potiatur: item quod mirabilius, circum glo¬
bulum quaquauersum lata non decidit extra
suos limites, etsi pars antipodum pendere
nobis videatur, & illis nostra, nihilominus
traque supina iacet, ac tota sphaerae suae super¬
ficies, vbiuis locorum consideretur, vt si fouea
quaepiam imaginetur perpendiculariter in
abyssum suae profunditatis & exaltationis sui
centri, fundum non inueniat, nec etiam à
terra sustentatur, sed longè mirabiliùs, quàm
ouum in suo cortice, quo caret omni, conti¬
netur. Generationes igitur omnium mine¬
ralium