485
ueritate mihi sese obtulerit. In qua adeo docte & exquisite,
ita subtiliter, copiose & accurate disputatum est, ut nihil
quod ad eam rem pertineat derelictum, nihil indiscussum,
nihil non plene satis probatum offendas, quod tandem nulli,
nulli ex omni numero fecere priores. Haec siquidem discepta¬
tio, non solum illis, qui huiusmodi studij genere delectan¬
tur, erit (iudicio meo) non iniucunda, nec ingrata. Ve¬
rum etiam illis qui huic scientiae & arti continue aduersari
solent, & auro gemmisque longe pretiosior existimabitur.
Merito igitur in idem auaritiae crimen, (quod a me longe sem¬
per abfuit) incidissem, si aut diutius clarissimae huic rei tene¬
bras obduci permitterem, aut nostri temporis philosophos,
(siqui sunt, qui perpauci tamen sunt) tam excellentis inge¬
nij indole, & doctrina, non sine magno illorum incommo¬
do, ac denique disciplinarum omnium genere spoliatos atque
orbatos, aequo animo ferrem. Itaque ne ab ijs, qui huius¬
modi doctrinae studium & opera dicarunt, illiberalis siue
inhumanus iure haberi possim: sed potius quantum in me est
non solum mihi, sed etiam alijs prodesse ualerem, collecta¬
nea quadam ex Raymundo Lullo, ex Arnaldo de villa Noua,
ex Michaele Scoto & Rhasi, Diuo Alberto & alijs huiusce
classis & multarum lectionum uiris, una cum Bono Ferra¬
riensi in publicum ire & ad communem utilitatem nunc in
lucem mittendae curaui. In quibus quidem nihil quod non
egregie eruditum, non excellens, non absolutum sit offendes.
Etenim tanta est horum philosophorum (praesertim & Boni
Ferrariensis) rerum cognitio. Tam incredibilis rerum copia
ac diuina propemodum dicendi uis, ut Bonum ipsum omnibus
alijs praeponendum & longe principem non dubitauerim.
Nullum denique satis admiraturum putem, cum quis eum
legerit senseritque aureum illud philosophiae flumen effundere.