Colloquium
nuncupatorium.
interloquutores
Bonus
&
Lacinius.
Bonus.
CONSVEVERVNT
omnes
mi
Laci¬
ni
qui
in
uarijs
literarum
studijs
praeclarum
aliquid
&
memoratu
dignum
ediderunt
uel
editum
instaurarunt,
purgarunt
uel
auxerunt,
illud
ad
communem
studioso¬
rum
utilitatem
in
lucem
dare,
ut
id
posteris
optime
hu¬
manis
actum
sit
usibus.
Cum
tu
igitur
labores
meos
una
cum
bonis
auctoribus
collegeris,
locupletauerique:
ne
per¬
mittas
oro
ut
sic
perpetuo
sub
puluere
delitescam,
sed
da
operam
ut
meis
&
amicorum
omnium
uictus
precibus
in
publicum
und
cum
Arnaldo,
Rhaymundo,
atque
alijs
exeam.
Vt
doctis
omnibus
nunc
pateat
quanta
lux
omnibus
alchimiae
auctoribus
sit
addita,
quantusque
splendor
illis
accesserit.
Lacinius.
Quanquam
multae
fuerint
auctoritatis
antiqui,
multaeque
doctrinae,
fateor
tame
nihil
esse
tam
ornatum
quod
expoliri
non
possit
&
nihil
tam
plenum
quod
incrementum
recipere
non
ualeat:
sed
quia
ab
eruditissimis
hominibus
no¬
bis
praemonstratum
atque
seruatum
est,
Argumentum
quod¬
libet
recte
dicari
Pontificibus
aut
principibus,
uel
illi
potissimum
offerre,
a
cuius
benignitate
laborum
suorum
cumulatissimam
mercedem
uel
degendae
uitae
leuamen
aliquod
sperant.
Deli¬
ge
quem
uis
cui
te
in
munus
offeram,
uel
sub
cuius
nomi¬
ne
tutum
hoc
opus
exire
ualeat.
Bonus.
Solent
non
nulli
quod
tu
narras
seruare,
existimantes
eorum
opera
summo
haberi
in
precio
si
Pontificibus
aut
Regibus
fuerint
dicata:
aliqui
ue¬
ro
metuentes
erga
nuper
suos
natos
libros
quorundam
insolentium
morositatem,
qui
priusquam
degustent
reijciunt
et
aspernantur,