233
164 DE OECONOMIA
la, & id genus alia metalla producunt libera
nudaque, iuxta conditionem atque naturam
aquę. Vt etiam à cortice cognosci potest, quid
in vel sub ipso latet, vti spiritus à suo corpore;
non secus in mineralibus cognoscitur metal¬
li spiritus occultus sub suo corporeo minera¬
líve cortice. Spiritus autem aquei elementi
corpus efficit, aliud tamen in minerali, in fru¬
ctu item aliud. Quamuis igitur aurum in cor¬
pore minerali sit, nihilominus illud cor¬
pus est nullius momenti, quapropter venit ab
auro separandum vt impurum, at auri corpus
est purum. Sunt igitur in minerali duo corpo¬
ra, quorum vnum est fructus corpus auri pu¬
rum, cui spiritus eius incorporatus est insepa¬
rabilis. Fructus itaque primùm ab elemento in
arborem introducuntur vti spiritus in corpus
impurum, & cum isto demum in terram, no¬
bile purumque Idipsum videtur in homine, cui
duo corpora contigerunt, corruptum vnum,
alterum verò incorruptum, quod cum isto sit
aeternum coniunctum, imago Dei videlicet,
propter quam potissimùm differt ab omni¬
bus alijs creaturis.
CAP. V.
De morte elementorum, & prae¬
sertim aquae.
Elementa sui ipsorum esse mortem in seipsis, propria
sua