233
MINERALIVM. 165
sua corruptione, demonstratur, à fluminibus or¬
tum & interitum in magno suo termino, mari ni¬
mirum, sumentibus. Flumina non esse elementum
aquae, sed fructus elementi maris.
Moriuntur etiam elementa propter cor¬
ruptionem (quemadmodum & homi¬
nes) in seipsis. Vt aqua quae suimetipsius mors
existit, proprios fructus siquidem ipsa deuo¬
rat acabsumit, non secus ac terra suos. Quic¬
quidenim ex ista nascitur, iterum in eam re¬
diens absorptum euanescit, instar temporis
praeteriti per hesternas dies & noctes abeun¬
tis, quarum lucem vel tenebras videre nun¬
quam licet ampliùs: nec propterea pondero¬
sior hodie quàm heri, vel drachmula facta,
post annos mille sub eodem pondere semper,
vt edit, absumit etiam aequaliter. Mors autem
aquae est in ipsius proprio elemento, in ma¬
gno termino & aquę centro mari videlicet, in
quo fluuij omnium aquarum & quicquid in
ipsum defluit, moritur & consumitur, velut
abigne lignum. Flumina siquidem non sunt
elementum aquae, sed fructus eius elementi
nempe maris, à quo ducunt originem, & in
quo vitam & mortem accipiunt.
L 3