405
APERTORIVM.
223
hoc elementa sunt quae dant tam multas
virtutes in illam substantiam, per quas
ipsa poterit penetrare, tingere & facere
operationem mirabilem, quam populus
communis & ignarus aestimat pro maxi¬
mo miraculo: sic, quòd putant tale factum
esse per incantationem magicae artis,
quum ipsorum memoria, & intellectus
non valet comprehendere nostrum magi¬
sterium, quod per naturam & de natura.
& etiam ex natura factum est. Fili
doctrinae, si ista natura non fuisset de
subtili substantia essentiali elementorum,
tunc illa impura essentialitas elemen¬
torum non potuisset esse, & dominari
in substantia: & etiam si quodlibet ele¬
mentum seorsum secundum suam sub¬
stantiam esset minerale, tunc illa substan¬
tia non posset etiam penetrare, nec ingres¬
sum habere, neque colorare. Ergo pro¬
pter istam proprietatem fili non conuenit,
quod