405
RAYMVNDI LVLLI.
222
iunctionem suorum elementorum, vel
etiam debilitata. Et fili, hoc intellige, quòd
lapis noster non fit aliter nisi de vna sola
pura natura, quam quilibet sapiens scire
poterit per duos modos: primò per sapien¬
tiam speculatiuam, id est per moderamen
intellectus, & per experientiam cum per¬
fecta illuminatione.
Et hos modos Specialiter testifican¬
tur Philosophi, quando dicunt, quòd no¬
stra medicina est vna sola natura, & illa
est vna subtilis substantia, in quam quali¬
tates elementorum intrant. Ideo illae qua¬
litates elementorum de illa magis ad se¬
trahunt, in quoplus abundat: & sic quali¬
tates sunt sicut materia elementorum, in
quas ipsa ponunt suas formas, & in eis
sunt retentae, sicut eius natura demonstrat
in omni generatione. Et fili, in subtili sub¬
stantia condensant se qualitates elemen¬
torum, & propter hoc capiuntur: & per¬
hoc