166
DE
OE
CONOMIA
CAP.
VI.
De
morte
arboris
mineralium.
Quod
ex
elementis
nascitur,
simile
non
esse
suis
paren¬
tibus
docetur.
Mineralium
arborum
ramos,
per
terrae
globum
in
diuersa
dispergi,
non
secus
atque
in
humano
corpore
venas
per
membra
diuersa,
sic
&
illi
per
varias
regiones.
Ab
ortu
fructuum
mine¬
ralium,
arbores
minerales
mori,
ac
alias
recentes
enasci.
Materiam
primam
mineralium
in
aqua
contineri,
vt
in
aliquò
sacco
semina
diuersa.
Per
meditatiuas
contemplationes
admirandorum
o¬
perum
Dei,
summi
conditoris,
virtutumque
suarum
cognitionem.
adeptam
philosophiam
oriri.
Semen
Graecum,
esse
lolium
à
Satana
satum
in
agrum
verae
sapientiae,
quo
lucem
eius
obtenebraret,
ab
eo
tempore
quo
Sophiae
nomen
in
philosophiam
per¬
uertit.
Postquam
natura
mineralem
radicem
ar¬
boris
in
centro
suae
matricis
plantauerit,
siue
ad
metallum
producendum
lapidem,
gemmam,
sal,
alumen,
vitriolum,
fontem
sal¬
sum,
dulcem,
frigidum
aut
calidum,
corallum,
siue
marcasitam,
&
eius
truncum
in
terra
protruserit,
hic
per
diuersos
ramos
spargitur,
quorum
substantiae
forma,
ramorum,
atque
cau¬
dicis.