405
REPERTORIVM.
225
dis resoluti, tanquam phlegma praeseruans
totum opus à combustione, industria ar¬
tificis mediante: Veruntamen noueritis
totam eius substantiam, scilicet phlegma
in decoctione a toto composito separari.
Est enim phlegma nostrum substantia
media, &. aqua Mercurij prima in qua
principium lapidis est, scilicet dissolutio
eius, nec intrat cùm eo, quanuis viscera
eius implentur naturae sensu ablato, nisi
tanquam phlegmatica humectans partes
rerum, & non generans vel augens. Vn¬
de radicales humores sunt essentialis lapi¬
dis partes sibi ipsis rebus imbibitae, à qui¬
bus constant partes rerum duntaxat: per
istud vtique augetur & nutritur quod¬
cunque augetur & nutritur, per exube¬
rationem illius humoris radicalis nutri¬
tur & augetur lapis noster, de quo loqui¬
tur in suo Codicillo in cap.de Virtutibus
& doctrina, quibus corrigitur error
&c.
Q