405
REPERTORIVM.
226
&c. & de illius exuberatione loquitur in
sua practica. Est autem istud verè natu¬
ra germinata, quae quanto magis in suo
vase per ignem exigentem suo phlegmate de¬
coquitur, tanto eius magis insita virtus cum
singulis partibus amplius decoratur &
aptior redditur, vt ex ipsa fructus mul¬
tiplex generetur. Hoc enim dicitur natu¬
ra, medium et lapis, & Mercurius, arseni¬
cum & spiritus subtilis, duabus partici¬
pans extremitatibus, & sulfur album et
rubeum, stringens Mercuriu, & conuertens
ipsum in argentum melius quàm de minera.
Phlegma enim, in quo decoquitur sulfur
nostrum qnod dicitur aurum, istud est, vt reci¬
piatur spiritualiter aer humidùs in Mer¬
curij substantia, donec ipsiusmedia pars in
aqua codensetur actione caloris corporis
mediante: namque corpus metallicum ve¬
lut virtus agens operatur tanquam ma¬
sculus. Et istud ideo, quoniam de pro¬
prieta¬