233
170 DE OECONOMIA
per continetur vnius & eiusdem sulphuris, sa¬
lis, & mercurij in vniuersali naturae mysteria¬
liter comprehensorum. Ad haec natura pictori
cui piam similitudine comparari posset, qui ex
nonnullis paucisque coloribus infinitas imagis
nes fingit, nullam alteri similem omnino, hoc
solo differunt, quòd natura viuas producit, il¬
le verò hanc imitatus, easdem repraesentat
culo, sed mortuas. Colores autem naturales
omnes proueniunt ex sale naturae, in quo con¬
sistunt, vn à cum balsamo rerum & coagulatione:
Sulphur exhibet corporum substantiam, & ae¬
dificationem: Mercurius verò virtutes & arca¬
na: solus Deus vitam tribuit omnibus, vt ex
noquoque fiat, quod inde fieri praedestinarat
ab aeterno, quod & in quo sibi complacuit vo¬
luitque sic esse omnia. Quicunque igitur corpora
naturalium volet cognoscere, discat à sulphure
naturali, quod in primis optimè cognitum ha¬
beat; si colores naturales, fundamentum ex sale
quęrat: si autem virtutes rerum scire desidera¬
bit, arcana scrutatur eiusdem rei mercurij, cuius
vires cognoscere cupit, oportet. Haec omnia
simul in vnum complectitur ipsa natura, sepa¬
rat, vnicuique suum distribuit, aufert, coloresque
delet. Considerate quaeso tantillum seminis
granum, nigri, vel spadicei coloris, ex quo na¬
scitur ingens arbor, producens tam admiran¬
dum in frondibus virorem, in floribus tam
varios