233
MINERALIVM. 171
varios colores, & sapores in fructibus pro mul¬
titudine tam diuersos, idipsum in reliquis
mnibus productis à natura, hanc in suis my¬
sterijs tam admirandam, ac opulentam repe¬
ries, vt satis habeas quod per totam vitam in
hoc libro solo physices addiscas, omni relicta
papyro. Si Deus igitur per naturam se nobis
cernendum tam potentem, tamque sapientem
praebet, quàm abunde gloriosiorem se menti
nostrae per sanctissimum Spiritum suum pa¬
tefaciet, modò quaeramus eum. Haec est via sa¬
lutis quae ducit ab inferioribus ad sublimiora,
hoc est in vijs Domini ambulare, videlicet in
admirandis eius operibus versari, & volunta¬
tem suam, quantum in nobis est, esseque debet
ac potest, exequi. Haec mihi (Paracelsus in¬
quit) Academia fuit, non Athenae, Parisij, nec
Lutosa, Tolosaque minùs, aut Dolosa quaeuis
alia schola; postquam dolosos multos legissem
doctorum libros, ad hunc solum me contuli;
ex quo didici omnia quae scribo scioque vera.
ac ita se habere. Fateor tamen esse longè plura
quae ignoro, suo tempore tamen emersura, Deo
dante. Nihil enim tam occultum, quod non
reuelabitur, quum volet omnipotens. Hoc
scio tamen, post me venturum vnum istius
scholae discipulum, qui nondum viuit, hic mul¬
ta patefaciet.