317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 75
DE DYARRHEA.
HOematitis, aluminis glaciei, croci martis ana ad libitum. Fiant
inde trocisci cum gummi arabico dissoluto in aqua plantagi¬
nis ex herbis & radicibus destillata. Dosis est drachma vna, in drach¬
mam vnam & semis. Addi possunt ad huius hoematitis praepara¬
ti drachmas tres, perlarum scrupulùs semis, mumiae liquefactae ad
pondus omnium, & fiat mixtura. Dosis est drachmae duae in tres
vel quatuor.
ALIA DIARRHEAE CVRA
per Cachimiam.
CAchimiae pręparatę vti pro dyssenteria quantùm videbitur, olei
nucis muscatae parum ad incorporandum, reducantur ignis
gradu secundo ad formam boli. Addi poterunt ad eius cachimiae
pręparatę vnciam vnam, theriacae vnciae tres. Formentur in pastam.
Dosis est per os à drachma vna in duas & semis, manè, sub meridiem,
& vesperum. Deinceps tribus diebus abstinendum ab huius pastae
sumptione, quibus transactis, rursum vno die ter, vt supra admini¬
stretur. Processus hic tertiò repetendus.
DE DYSSENTERIA.
CAchimiae bene tritae vnciae sex, ferruginis ferri vncia semis. Cal¬
cinentur ignis secundo gradu, septem horis, postea reducantur
in suum alcali. Addi potestad huius alcali vnciam semis, assatę co¬
lumbae quod satis erit.
ALIA DTSSENTERIAE CVRA.
Hoematitis, corallorum rubeorum, spodij ana drach. quinque,
seminis tanaceti tantundem. Fiant inde trocisci cum muscila¬
gine visci de botin. Dosis est drachma semis. Addi potest vinum
T 3 in quo