317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
in quo calybs candens extincta sit, & cum hoematite pręparato ad
ministrari, vel cum optima theriaca.
DE ELEPHANTIASI
Eius cura triplex est, prima hoemorrhoidarum: secunda men¬
struorum prouocatio: tertia verò liquorum exiccatio: quaeran¬
tur suis locis infra & supra iuxta suos indices.
DE EPILEPSIA, ET SPECIEBVS EIVS.
PVrgatio primò praecedere debet ad hunc modum. Radices elle¬
bori nigri purpureos flores habentis, & recentis quantùm vole,
in ardente vino macerentur, ac destillentur igne lento primùm, &
postmodum aucto donec omnis liquor ascenderit. Postea separe¬
tur vinum ardens à substantia, per balneum leuiori calore, & in
eo quod remanet soluatur faccari candidi quod sat esse videbitur.
Dosis est grana tria cum aqua mulsa, vel communi in qua hyppo¬
glossum decoctum fuerit.
ALIA EIVSDEM MORBI CVRA, CVM
suis speciebus.
Antimonij in alcool facti quantùm videbitur, ignis gradu quat¬
to reuerberetur in suos flores, leui primùm igne tandem aucto
vt artis est. Dosis est in accessus principio paroxismi, grana nouem,
postea in exagitatione decem & octo: postremò autem à recessu pa¬
roxismi post horam, vt priùs grana rursus nouem administranda
sunt. Si morbus adhuc redeat, processus hic tertiò repetendus erit.
ALIVD REMEDIVM IN EVN¬
dem effectum.
Liquores auri scrupulus vnus. Detur ante paroxisinum vna ho¬
ra, quum patiens aliquod indicium percipit accessus eius, item
à recessu