CVRAE
MEDICAE
PARACELSI.
ALIA
CADVCI
AC
SPECIERVM
eius
cura.
Radix
ellebori
nigri
luna
deficiente,
sub
figno
librae,
&
planeta
veneris
euellatur
ex
terra,
flatibusque
venti
borialis
ad
vmbram
exiccari
sinatur,
&
pulueretur
minutissimè.
Dosis
eius
est
drachmę
duę,
diebus
tribus
successiuis
antequam
paroxismi
dies
adueniat,
quòd
quidem
à
suis
signis
cognosci
potest,
vti
de
podagra
scribitur.
Veteres
hoc
saepiùs
repetito
purgationis
processu
morbum
cadu¬
cum
curarunt.
Ego
verò
Paracelsus,
à
purgationibus
istis
ad
curam
priùs
progressum
feci,
per
essentiam
arcani
spiritus
vitrioli,
quam
suo
loco
&
formulam
praeparationis
eius
habes
in
praecedentibus.
DE
ERYSIPELA.
Aquae
destillatae
ex
glutine
aquatico
vncię
tres,
bulliat
cum
fimo
mineralium
vna
hora,
vel
diutiùs,
donec
in
pultes
ambo
redu¬
cantur
vtcunque
spissas.
Addatur
camphorae
vncia
vna
&
semis.
Fiat
vnguentum,
quo
tybiae
ligentur
terno
quoque
die
semel,
spa¬
cio
trium
septimanarum.
Postmodum
abluatur
vlcus
decoctione
foliorum
quercus,
vel
aqua
salsa,
mundum
seruetur,
&
sanabitur,
non
secus
ac
si
superponeretur
vnguentum.
Istius
medicamenti
conditio
talis
est,
vt
non
ante
septimanas
tres
operetur.
DE
ESSERIS.
Olei
ex
iuniperinis
baccis
libra
semis,
olei
amygdalarum
duicium
libra
vna,
olei
de
coste
vnciae
septem.
Fiat
mixtura.
Oleum
de
coste
fit
ex
fraxino
per
descensum.
Oleum
iuniperi
per
ascensum
cum
vehiculo
aquae,
Amygdalinum
per
expressionem.
ALIA