317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 76
à recessu paroxismi tribus horis elapsis, adhibeatur scrupulus dimi¬
dius, idque sexies repetendum.
ALIA EPILEPSIAE CVRA
Sanguinis humani calentis adhuc vnciae quinque, vini ardentis
vncia vna. Digerantur in cucurbita quadraginta diebus equino
fimo, postea balneo maris destillentur, & separabitur liquor albus
inutilis & virulentus à flauo. Huius flaui liquoris detur scrupulus
vnus, à nouilunij temporis exordio sub primam accessionem.
ALIA EIVSDEM MORBI CVRA.
CRanium humani capitis recens, quod nunquam sepultum fuit,
contritum in minutas partes, per retortum destilletur igne me¬
diocri, donec omni suo phlegmate priuatum sit. Hoc iterum ad
suas feces affusum abstrahatur, idque tertiò, tum demum aucto sen¬
sim igne ad quartum gradum, oleum etiam effluet, à quo phlegma
per balneum est separandum, & oleum vitro seruandum. Dosis est
est grana tria, quibus tollitur caducus.
Animalia bruta quaedam virtutes etiam habent, ad morbum
hunc tollendum, vt sunt, apes, alcis, vultur, & similia.
ALIA EPILEPSIAE CVRA.
A Radice ellebori nigri per, vini spiritum humiditas tota, & oleum
extrahatur. Deinceps spiritus ille separetur, vt radicis essen¬
tia tota maneat absque mixtura, optimè dulcificetur, &c. Mul¬
melior erit, si addatur viscus quercinus, piretrum, & peoniae se¬
men in extractione.
Notandum tamen medicamenta ex elleboro tracta, non ita re¬
pentè agere vt alia, sed successiue, eoque firmiùs curare.
T 4 ALIA