457
188 PHILOSOPHIA
mantium fons vniuersaliter vnicus, quis nisi
mente priuus medicinam similem in dubium
reuocabit? Ad haec plura. Tractis artificio da¬
to qualitatibus elementorum à vegetabili¬
bus, praesertim ab his quae ponentur inferius,
eorum igneae qualitatis substantia tantùm re¬
ctificetur, modo quo suprà vinum philoso¬
phicum. Hac via mercurius noster exaltatio¬
ne summa praeparatus erit. Mixtio tamen
fieri poterit coeli noui, mellis, chelidoniae, flo¬
rum rorismarini, mercurialis, lilij rubei, san¬
guinis humani, etc cum rubei vel albi vini
coelo, vel tartari. Fieri potest etiam mixtio
eorum quae dicta sunt in coelum redactorum,
& aequaliter mixtorum simul cum formis pro¬
portionatè, iuxta ordinem operis maioris ar¬
que practicam, & ad minus opus perfectum
adduci, quod infra. Indeque potest & alia fieri
mixtio, coeli nempe cum claue philosophica
generationis artificio. Postmodum si adda¬
tur minus perfectum iuxta proportionem
operis maioris, ea via peruenietur ad majus
perfectum, quod suam speciem in substantijs
externis bis quinque numero millibus adau¬
get. Verùm quod ista vix intelligibilia sint,
nisi vocum artis habeatur plena cognitio, has
in secundo subsequenti gradu definire duxi¬
mus, vbi priùs meditatiuam cognitionem
absoluerimus. Est igitur meditatiua cogni¬
tio