457
MEDITATIVA. 189
tio quaedam opinionum de veritate quorum¬
uis conceptarum, per expertam certitudinem
indubia resolutio. Opinio autem est veritatis
in animo haerens atque dubia praesumptio. Ex¬
perientia verò est veritatis manifesta demon¬
stratio. Et resolutio dubij depositio. Non pos¬
sumus de quouis dubio certiores fieri, quàm
experiendo, nec meliùs quàm in nobisipsis.
Quapropter quae de veritate superius dicta fu¬
erunt verificemus, à nobis facientes pericu¬
lum. Diximus antea pietatem in cognitione
suijpsius consistere, hinc fit vt etiam ab ea me¬
ditatiuam cognitionem incipiamus elucida¬
re. Nemo se cognoscere verè potest, nisi pri¬
mùm videat ac sciat ex sedula meditatione,
cum sacrarum scripturarum inquisitione, quid
nam ipse sit, magis quàm quis, à quo depen¬
det vel cuius sit, & in quem finem factus &
creatus, item, à quo, & per quem. His cogni¬
tis incipit oriri pietas ipsa, quae circa duo versa¬
tur, vtputa creatorem, & creaturam. Impossi¬
bile est enim creaturam se perfectè cognoscere,
aliter quàm per suum creatorem. Nihil est ex
seipsa. Qui potest ergo quis effectus sui priùs
quàm causae fieri certior? Nónne praecedit om¬
ne principium medium suum, & finem, aut à
fine rem aggredietur quispiam? Deus autem est
sine principio & fine, per se existens ab aeterno,
repletus omni gloria, quam solus possidere
noluit,