457
MEDITATIVA. 191
stet: hinc fit vt personarum non sit acceptor Deus,
sed paupertatis & humilitatis amator, ac inimi¬
cus elatae superbiae. Caeterùm nemo creatorem
cognoscere meliùs poterit, quàm à suis creatu¬
ris, vt ex opere suo noscitur artifex. Videamus
igitur quis ille sit qui de vilissimo potuit exci¬
tare preciosissimum; nullum alium reperiemus
praeter eum qui creauit vtrunque. Nullus enim
potuit vnquam, nec poterit aquam in vinum
conuertere alius, quàm ille solus, qui vinum &
aquam creauerat. Praeclarius quid fecit, quum
terram in animam viuentem transmutauit, imò
quod maximum est, supremo beatitudinis do¬
no, scilicet imagine similitudineque sua dota¬
uit eam, per qua datum est omnibus saluos fi¬
eri, qui donum hoc cum gratiarum actione re¬
cognoscentes, libenter accipiunt. Sed nolenti¬
bus accipere gratis quid dabitur? certè nihil: ha¬
beant igitur isti quod suum est, vt seruetur iu¬
stitiae locùs. Proprium cuique suum est, quod ele¬
git à principio, damnatio videlicet. Gratuitum
est aeternae salutis donum, his qui cum gratiarum
actione recipiunt. Cùm itaque precium vile cha¬
rumque simus, videat quisque nostrum, vtrum
istorum potiùs optare debeat: res per se clarior,
quàm elucidatione indigeat. Reliquum erit, vt
perpendamus in quem finem creati simus. Crea¬
uit enim omnipotens Deus primum hominem
ad imaginem & similitudinem suam, vt ipsi
N Deo