457
192 PHILOSOPHIA
Deo foret ad gloriam, & esset immortalis, non
anxius, nullius indigus, semper in Deo gaudens,
terrenis passionibus minimè subiectus. Ve¬
rùm quia tantum munus non agnouit, vilife¬
cit: cognouit tamen quoniam perfectus esset
à domino factus & sapiens, at in ea cognitione
non permansit. Consideremus igitur quantum
boni cognitio pollicebatur in simplicitate,
quantumque mali tanti muneris & verbi Dei
vilipendium attulerit, cùm ex immortali per¬
petuò mox reddiderit moribundum. Qui mo¬
ritur enim secunda morte, semper in agone mor¬
tis degit & nunquam definit mori: hinc fit vt
perpetua dicatur, non secus, ac vita contrà dici¬
tur aeterna, quam Deo viuimus in aeternum; eam si¬
quidem nunquam sinemus viuere. Cùm enim
primus parens vnà secum nos omnes Deo re¬
belles fecisset inimicos, misericordia motus
mnipotens Deus, pacem inire nobiscum indu¬
ratis statuit, qui pacis est autor. Quis erit aequè
lapideus, qui cùm diuinae bonitatis hoc myste¬
rium animo reuoluerit, cum inimico suo, licet
etiam ab eo receperit maximam iniuriam,
non reconcilietur? Quinam igitur fit vt inimi¬
corum inter mortales neuter, offendens vel of¬
fensam passus alterum aggredi velit reconci¬
liationis ergo? Profectò non alia de causa,
quàm quia nemo seipsum, neque Deum, ne¬
que proximam aequipollentem creaturam co¬
gno¬