233
182 DE OECONOMIA
tur. In Alchymia praesertim huius vsus est fre¬
quentissimus. Recensere superuacaneum fo¬
ret, quantam in eo violentiam experientia pri¬
ma perniciosissimo euentu, compositione cum
sulphure, demonstrarit in puluere bombardico,
à qua terrenum fulgur meritò vocari posset.
Non aliter ex sale liquoris terrae, quod naturale
balsamum est vniuersale, quo res omnes con¬
duntur in sui compositione, tandem ex isto par¬
ticulari per resolutionem rerum in terram ite¬
rum reuertenti, nascitur vt suprà sal vnicum,
quod postea per poros terrae colans in conorum
glaciei formam coagulatur adhaerens petris,
vnde nitri nomen in sal petrae commutauit.
Neutrum tamen ad internam medicinam vsque
adeò idoneum, nisi ad conciliandam obesis cor¬
poribus maciem, nec sic quidem admodum
tutum remedium, nisi cum sale cupri permi¬
sceantur duo, vel tria per extractionis opus, &
in vnum conueniant ad suum vsum.
CAP. XIII.
De vitio salis nutrimenti.
Sal quod panis dicitur, periculosum est intrò assum¬
ptum, etiam vnà cum cibis, nisi digeratur. Quapro¬
pter senioribus in copia sumptum, est periculosius,
lijs qui validisima dotati sunt facultate digestiua.
Sal