233
MINERALIVM. 183
Sal omne cibarium quod à stomacho di¬
gestum non fuerit, & per expulsionem deue¬
nerit in intestina, nisi transitum faciat, colicam,
iliacámve passionem generat curatu prae cae¬
teris difficillimam. Corrosiua sua natura non¬
nunquam intestina perforauit, vt ex anatomia
visum est. Si tamen in stomacho manserit in¬
expulsum, orexes & arsurae, necnon aliae pluri¬
mae stomachi passiones exoriuntur in orificio.
Euenit etiam aliquando, vt sal indigestum in¬
venis mesaraicis constipetur & coaguletur in
granula, vnde grauissimę prodeunt aegritudi¬
nes incognitae, nedum in his, verùm etiam in
alijs totius corporis partibus, & praesertim il¬
lis circa quas vrina suum habet emunctorium.
De salium speciebus, vitijs, & virtutibus dictum
sit hactenus; iam ad aliud minerale magis ve¬
niendum est sal, quod vitriolum nominatur,
prae cunctis alijs omnibus, cùm in Alchymia,
tum in Medicina praestantissimum.
CAP. XIIII.
De vitriolo.
Admirandi salis naturalis iam vires & virtutes enarran¬
tur, in vitriolo delitescentes, cùm ad medicinam, tum
ad alchymiam, ac tales quae in medicina morborum
quartam partem curare valeant: in alchymia verò mi¬
M 4