485
nam omnia quae dicta sunt ad rem pertinent, ecce iam
tua ope in lucem exeo, non Principum aut Regum digni¬
tate protectus, sed ipsa tantum uirtute comite, antiquo¬
rum aegyptiorum morem partim imitatus, qui cuncta
Mercurio dicabant, tanquam uirtutis ingenijque ipsius au¬
tori ac largitori: partim uero soli tanquam rerum om¬
nium ac generationis patri. Soli igitur et mercurio dicatum
esse uolo ex quorum fonte cuncta huic operi necessaria
proficiscuntur. Nec non illis omnibus, qui uirtutem, &
quaecunque recta sunt, colunt; eos autem omnes qui tan¬
tum salis habent, ut quaecunque ipsi non probauerint,
negligant atque dannent. Inspiciant quaeso ipsi opus
diligenter, illis opus non autor ipse loquatur.
Nam cum autor in sui ipsius commendatio
nem loquitur, male quidem agit, bene¬
uero cum opus ipsum loquitur. va¬
nus iudicio meo censendus est opi¬
fex, qui ab alijs magis quàm
ab ipso opere laudem expe¬
ctat atque honorem.
Vale.