485
O facinus, quid audio, ut scientia haec tam supernaturalis
& ars tam rara hodie apud multos illusio & deceptio uidea¬
tur? Bo. Nec mirum, quoniam euenit, ut hoc deplorato se¬
culo omnis generis homines & quidem ignauissimi, audeant
artis & scientiae huius foelicissimae & altissimae philoso¬
phiae latentes causas perquirere, arbitrantes lapidem illum
beatissimum è chartaceis, ambagibus ac deceptionibus idiota¬
rum quorundam extorquere atque furari. ij siquidem sunt
fabri, lanarij, lignarij & id genus hominum [GR]μελαγχο¬
λοῦντων[/GR] cupientium sine labore ditari. Laci. Non ne
illam quaerunt similiter & docti, nobiles, principes ac de¬
nique reges? Bo. Quid tum? Noui ipse quamplures, sed
non ut par est eos scientiae huius praestantissimae, sed tantum
auri cupidos uidi, ita ut iures duros esse silices ex quibus aurum
ipsum excauatur, sed duriorem illorum dices auri famem. &
licet eos omnes cunctis in rebus nasutissimos iudices, hac tamen
in re nihil dices habere nasi, cum eos quandoque uideas stoli¬
dissimas chimeras credere ambiguaque ac falsa, inania atque
puerilia, pro ingenti nescio quo semper amplecti & nunc
huic peregrino, nunc uero illi, aures arrigunt, qui ampullosa
& uana pollicitantes, quotidie in arsenicis, sulphuribus, men¬
struis & his similibus promptissimi auidissimique inscite atque
inepte operantur, qui tandem hoc fine clauduntur, ut tem¬
pus ipsi conterant, aliosque conterere faciant, & sic pro lapi¬
de acquirendo pecuniam dilapidant, ac demum cum proposito
frustratos se esse conspiciant, conantur quaesitae longius herbae,
in ualido fugiens argentum sistere succo. La. O tardas
adeo mentes assuetaque falli artificum uarioque rerum per ina¬
nia ductu pectora, quidnam conueniunt ista metallis? Sed
heu quantum à proposito longe uagamur. Bo. Minime,
nam