457
MEDITATIVA. 197
ditorum naturae secretorum indagatores, cùm
aliam ingressi viam terrenorum virtutes per ter¬
rena detegere conantur. Discite igitur coelum per
coelum, non per terram, sed huius per illius vir¬
tutes cognoscere. Nemo enim ascendit in coelum
quod quaeritis, nisi qui de coelo quod non quę¬
ritis descendit, illumineteum. Incorruptibilem
quaeritis medicinam quae corpora nedum à cor¬
ruptione transmutet in verum temperamen¬
tùm, sed etiam temperata diutissimè conseruet:
talem alibi quàm in coelo reperire non poteritis
vnqua. Coelum enim virtute sua per inuisibiles
radios, in terrae centrum vndique concurrentes,
mnia penetratelementa & elementata, generat,
ac fouet. Foetus hic vtriusque parentis videlicet ele¬
mentorum & coeli, natura in se retinet, vt in eo
parens vterque potetia, & actu sit reperibilis. Quis
haerebit adhuc nisi lapis in generatione spagi¬
rica? Disce autem ex teipso quicquid est, & in coe¬
lo, & in terra cognoscere, praesertim quòd hoc
omne propter te creatum sit. Ignoras coelum, et
elementa priùs vnum fuisse, diuino quoque ar¬
tificio ab inuicem esse diuisa, vt & te, & reliqua
omnia generarent naturaliter? Si hoc nosti, re¬
liquute fugere non potest. In omni generatione
igitur eiusmodi separatio est necessaria, qualem
de te suprà dixi fiendam, priusquam ad verae philoso¬
phiae studia velum applices. Ex alijs nunquam vnum fa¬
cies quod quaris, nisi priùs ex teipso fiat vnum quod audisti
N 4 latiusque