457
196 PHILOSTOPHIA
praestantiam & felicitatem animi perpetuam,
cum isto (diuino afflatu) connecti cupit, alte¬
ro neglectò penitus, vt solùm dein appetat
quod à Deo conclusum esse videt ad eius glori¬
am, & ipsius salutem: corpus tandem in am¬
borum iam vnitorum vnionem condescende¬
re cogitur, & obedire. Haec est admirabilis illa
philosophorum: transmutatio corporis in spi¬
ritum, & huius in corpus, de qua dictum nobis,
relinquitur à sapientibus, fac fixum volatile, &
volatile fixum. quò nostrum habeas magiste¬
rium, ad hunc modum intellige: Fac de perti¬
naci corpore tractabile, quod per animi prae¬
stantiam cum anima conuenientem, constan¬
tissimum fiat corpus ad omnia sustinendum ex¬
amina. Probatur enim aurum igne, quo repro¬
batur etiam omne quod aurum non est. O prę¬
stantissimum philosophorum aurum, quo di¬
tantur philosophię filij, non illo quod cuditur?
Adeste qui thesauros tam vario conatu quaeri¬
tis, reprobatum lapidem angularem cognoscite,
qui factus est in caput anguli, priusquam quae¬
ratis. Mirum est quem appetere posse quid igno¬
tum, & quaerere id cuius veritatem ignorat, quòd
nihil spei sibi polliceri queat eius quod quaerit.
Sapiens quaerit solùm quod amat, sed non po¬
test amare quod non cognoscit, alioqui insipi¬
ens esse dicetur, cùm ex cognitione veritas, &
amor eius nascitur. Frustra laborant omnes ab¬
dito¬