233
MINERALIVM. 187
albi praeparationem. Illud verò quod in rube¬
um aut obscurè flauum colorem tendit, opti¬
mum est ad rubeum oleum ex eo parandum.
Postremum examen est, vbi cum gallis aterri¬
mum atramentum, ac obscurissimum efficit,
hoc prae caeteris eligendum. Ab examinibus
igitur species numerantur.
CAP. XVI.
De virtutibus vitrioli in medicina, cru¬
divel calcinati.
Vitrioli primo loco hîc virtutes medicinales enarran¬
tur in sua cruditate adhuc manentis, & intrò assum¬
pti, quod mirum est. Neminem enim non expertum
fuisse puto in eo stipticam ponticitatem, attamen oppi¬
lationes resoluit. Hoc dicit author fieri propter ace¬
tosam salsedinem: cui suffragandum opinioni iudico
hac de causa, quia stomachus acidis maximè confor¬
tatur, & salsis iuuatur in digestione fienda per
psum. Post eius destillationem siuè separationem à
suis liquoribus, non suadet vt feces (quas ipse col¬
cotharappellat) intra corpus vsurpentur. In al¬
chymia, primam suarum viriùm experientiam de¬
monstrat in ferro ad cuprum, quo magneticam,
mediamque vim inter haec duo metalla videtur habe¬
re. Nam & cuprum in vitriolum redire posse di¬
cit, perviridè aeris, quo denotatur veneream ha¬
beri naturam in vitriolo. De oleo eius cum oleo