233
188 DE OECONOMIA.
mercurij, lapidem azurini coelestisve coloris fieri, nil
mirum est, quòd viror Veneris, cum pallore mercu¬
rij facilè colorem hunc proferat. Iam de sulphure.
Ad grauissimos stomachi dolores, & aegri¬
tudines ex inordinata cibi potusque sum¬
ptione prouenientes, vel ad eius malam di¬
gestionem, crudum exhibitum quantitate sex
cometz vel guttarum trium, putà granorum
trium, debilibus in vino vel in aqua, robustio¬
ribus in vino destillato, radicitus omne vitium
expurgat sursum atque deorsum pellens. In ar¬
canis vocatur vitriolum grillus, vel grilla. Non
elleborus, non coloquintida, neque diagridion
aequè vehementer purgant, aut perfecte curant
ac istud, nec vermes pellendi facultatem habent.
Est etiam ad caducum, inter curandum, prae
caeteris optima per vitriolum purgatio. Eius¬
modi proprietates à duplici natura sibi conti¬
gerunt, acetositatis videlicet, atque salsedinis,
quapropter alijs multò nobilior medicina.
Colchotar eius, aut vt vocant caput mortuum
rubeum intrò non est assumendum, nec nisi
ad chirurgicales curas idoneum, ad vlcera pu¬
trida pro primo gradu malignitatis, oleum ve¬
sumendum, ad illa quae secundum atque ter¬
tium attigerunt. Eius virtutes medicinales alijs
de medicina libris continentur, vt in fasciculo
flosculorum Paracelsicorum; hoc loco solùm
ea