485
& reliquis principijs in .M. uel .Q. generandum proten¬
ditur, uel quae ab .M. & .Q. in deputanda immutan¬
daque metalla, ac etiam continuo informanda prouenit.
M. PERFECTVM ens inter principia ideo commemo¬
ramus, quod tam & si id ipsum est quo ex .C.D. per .E.
F. G. H. I. K. L. O. P. tendimus, formae tamen & efficien¬
tis causae rationem habet, cum ea quae diminuta sunt ad
aequa reducit & perfcit.
N. FERMENTATIO est in .Q. ex .M. admiran¬
dus transitus, qua in re diuinus penè artifex necessaria fo¬
re. G. H. F. L. I. D. arbitratus cum .D. C. & .M. in .G. con¬
stituerit, continenter eadem lentissimo fouebit igne quo
ad per .H. F. L. I. in .K. peruenient, nullaque in re opera mi¬
nore, sed eisdem ferè gradibus insistens conabitur, ut mul¬
to maiore & uirtute & quantitate quam .M. sit ipsum
perfectissimum .Q. uenenum oriatur. Quamobrem cum
semel id diuinitus nobis concessum fuerit (nam aliun¬
de speret nemo) perpetuo hoc augeri poterit, non tantum
magnitudine sed in uires quoque excrescent infinitas. Nec
opus erit .M. iterum diuturnis laboribus repetere, quod ut
in humanis maximum quid uideri potest, ita ex his etiam
qui .M. composuerint, assequuti sunt pauci.
Q. EST itaque uenenum informans, ex omni parte perfe¬
ctum, hoc est aequis elementis undique compositum. Qua
propter (ut dictum est) multo perfectius est quàm .M. &
in uirtute excellens magis. nam praeterquam quod bifariam
inficit & informat immutatque sui ipsius spedem primam,
deinde in .X. uel .Y. penè infinitum. Est etiam aegritudi¬
num hominum humanorum tum animi tum corporis effi¬
cax medicina, quippe qui perturbationes omnes expellat.