485
bonosque uiros, hoc est, non alieni inuidos efficiat similiter
& conseruet. Corporeos autem humores si qua excesse¬
rint adaequet & constituat. Imbecillemque senectutem ua¬
lentem inducat & confirmet.
F A C mixtionem cum una parte .X. & duodecim parti¬
bus aquae nostrae et tere subtiliter, deinde ponas in uno uri¬
nali non nimis alto, & superpone alembich sicut decet, &
perluta bene totum urinale & alembich cu omnibus iun¬
cturis usque ad nasum alembich, & permitte bene siccare,
tunc pone super furnello, non cum cineribus sed super fer¬
rum. itaque totum urinale intret usque ad alembich, &
claude eum luto circum circa inter furnellum & urinale.
Tunc incende ignem scilicet qualem tu scis, & ueniet per alem¬
bich oleum simul cum aqua, & stabit supra aquam in co¬
lore citrino. Et sic continua ignem donec tota aqua distil¬
lauerit, tunc permitte infrigidari, & extrahe recipientem
& separa oleum ab aqua, & aperi urinale: & inuenies
corpus aliquantulum durum, totum tamen frangibile &
conteribile. Et si uis reitera distillationem, & fac per om¬
nia ut supra dictum est, fundendo super corpus eandem
aquam, uel aliam, & distilla, & non exibit tantum
quantum prima uice, & tertia uice quasi nihil, & cor¬
pus remanebit in puluere non bene nigro, quod calcina¬
bis hoc modo. Si corpus erit una uncia, superfunde un¬
das tres Mercurij & tere simul, & fiet amalgama, sicut
butyrum. Tunc pone in scutella uitrea, & perluta eam
à parte exteriori, & ponas super tripode super leuem
ignem trium uel quatuor carbonum, & semper misce cum
baculo ligneo, & caue te, & liga os & nares, quia fu¬
mus eius destrueret dentes. Et sic perseuera miscendo do¬
* * iij