233
MINERALIVM. 189
ea tractare proposueramus atque in vnum con¬
gerere, quae ad Alchymiam transmutatoriam
faciunt, etsi nos quandoque medicinalia di¬
gredi cogant à proposito. Proinde videndum
quid in chimicis praestet vitriolum, vltra ferri
transmutatione in cuprum, vt suprà diximus,
cuius etiam formulam ponere primò visum
est. Quanquam non ita arduum est opus atque
ferrum in aurum transmutare, Deus minora
palàm vult fieri priùs, maiora tantisper occul¬
ta manere, donec Helias artis adueniat: habent
enim artes omnes quęque suum peculiarem proces¬
sum, vt in alijs intelligendum. Sumatur itaque li¬
maturae ferri nullo alio permixti metallo, li¬
bra vna, mercurij libraesemis, affundatur aceti
acerrimi mensura vna, vitrioli quarta librę par¬
te, cùm vncia vna & semis armoniaci salis in¬
iectis, bulliant simul agitata continuè spatula
lignea, consumpto aceto recens affundaturat¬
que vitriolum: post horas duodecim ferri ma¬
xima pars transmutata mercurium ingressa, se¬
paretur cum mercurio prorsum à reliqua ferri
parte non transmutata, per ablutionem, & mer¬
curio per corium expresso, manebit amalga¬
matis pasta, quae reducta per ignem purissimum
cuprum exhibet. Huius vncia semis, cum aequali
parte argenti, statim permiscetur sedecim gra¬
dibus retentis, licet non fixis, in regali tamen
fixibilibus, vt artifex industrius inde medio¬