457
202 PHILOSOPHIA
se magisterium adimplere, sed sunt veluti ma¬
sculus à quo sperma deijcitur in ventrem, &
matricem coeli nostri. Caeterùm, Coelum est
mercurius noster coelestis coloris, quo signifi¬
catur eum esse de natura coelesti, & hac decau¬
sa ob incorruptibilitatem intellectualis dici¬
tur, ac eo modo quo coelum ipsum intelligere,
vt homo qui sensualis est, & intellectualis. Ha¬
bet enim proprietatem in se spiritus incorru¬
ptibilis, qui est velut anima habens in se condi¬
tiones corporis, quoniam generat & producit
ex eo semen, vt foemina: hac via differt ab alijs
magisterijs istud opus ingredientibus. Et quia
sensu percipitur mercurius dicitur sensualis.
Hic, vt causa mouens educit potentiam in for¬
ma alterutrius formantis existentem, ad actum
rubeum vel album, eamque non secus in vtero
suo gestat, quàm vxor infantem à viro suo con¬
ceptum. Ex eo colligi potest coelum nostrum
actionem habere in alterutram formam, & in
coelum istarum, ac rerum omnium in eis occul
tum, de potentia in actum deducendi manife¬
stum. Nam in eo virtus cùm generandi, tum nu¬
triendi consistit, velut in menstruali sanguine
masculini seminis: hac de causa menstruum in
hac arte vocatur, & coelum ratione motus. Non
aliter siquidem atque coelum supernum, vniuer¬
salem formam, & materiam primam, acelemen¬
ta, necnon species ad elementa elementata com¬
posita,