457
CHYMICA. 201
& è diuerso. Paucissimi hactenus materiae
spagiricae cognitionem habuerunt, ex qua
coelum spagiricum exurgit. Est enim ad hanc
habenda ratio simplicis, & compositi ad sim¬
plicitatem redacti per alterationem, mixtio¬
nem, etc. Forma autem rerum est, virtùs
generatiua, qua sibi simile quodque produ¬
cere potest, vt hominis forma latet in ho¬
mine, & non in alio, arboris in arbore, nec¬
non in metallo metalli. Cruda non debet
pus ingredi, sed per sublimationem euacua¬
ta ad latera sublimatorij vasis, vt ab inani su¬
perfluaque terra sua sit libera. Dupliciter
hoc in opere consideratur, vt causa dirigens
artis istius media per intellectum, quo qui¬
dem regimine, perfecta medicina perfectis¬
simaque prodeunt in lucem, & ad motum
deducuntur mediorum intellectualium, quae
sunt veluti quaedam instrumenta sensualia
quibus artificium ad perfectionem ducitur.
Similis forma dicitur huius operis artifex.
Vnde patet media causatiua cum naturalibus
maximam habere concordiam. Aliter eti¬
am consideramus formam, vt agens in mate¬
riam perfectionis formationem ad album,
vel ad rubeum: cuius virtute quasuis alias for¬
mas extrinsecas minoris facultatis eiusmodi
medicinae transmutant in sibi similem. Non
possunt etiam ambae quas diximus formae per
se ma¬