485
nec totus Merc. exiuerit, & remanebit corpus subtilius
& magis nigrum, & hoc reitera ter & erit corpus di¬
scontinuatum & ualde nigrum. Tunc recipe illud & po¬
ne in butiuncula, & superfunde tantum de oleo supradi¬
cto quod madefiat & claude uas, & da ignem luminis
per tres dies & siccabitur, & terra incipiet aliquantulum
albescere: Tunc superfunde aliud oleum (ut prius) &
iterum cum eodem igne siccabitur & erit albior, & sic
tertio. Quarto autem erit in tanta albedine, quod uidetur, uelle
uisum auferre, lucens sicut perlae orientales perfectissimae.
Deinde procede cum aere nostro, sale & gummi quae fient
unum. Ignis tamen temperatus non nocet, sed melius in fimo.
VERVM cum operae precium sit, quibus artibus
non tantum cognitio sed aliud quoddam quo intelligatur pro¬
positum in conficiendo opere, rationem quandam quam practicen
appellant prosequi tentemus: hanc et partem, ut subiectum
tantum materiae patitur, aperire. Simplici itaque. C. qua
druplicem .D. per .G. primum misceto & in uitreo uasculo,
ad id quam optime conflato componito, lentissimo dehinc ob¬
litum glutine, os illi claudito, idque tenuissimo igni super im¬
ponito & continuae excoquito donec .C. per .H. in .F. &
item ad .I. peruenerit. Et signo tibi niger fuerit color, quem
tamen non attramenta, sed potius punica mala praematura
imitantem uidebis. quod cum intueberis scito .C.D. per .H.
F. I. & .P. expatiari, interque .C. & .D. indissolubile foedus
conflatum inuicemque eosaem in seipsos conuersos, calore uero
eodem extrinsecus continuante .C.D. in .L. & .I. ingressi ad
M. usque per .K. contendent. Quandoquidem color ille ni¬
ger (nescio quo pacto) paulatim uertitur in candorem,
De hinc in .K. croceum. postremo in pretiosissimum ruborem: