405
RAYMVNDI LVLLI
250
nifestè, quòd scientiam intellectualem,
priusquam aliquid facias operis, te habere
oportet, quia omnes Philosophi pro regula
generali hoc dixerunt. Modus ergo ad sci¬
endum istud instrumentum, quod scientia in¬
tellectualis dicitur, in forma theoricali
est iste. Modus habendi instrumentum intellectuale.
Diximus suprà in sensu philosophali,
quòd plena cognitio dispositionis
operis non potest haberi, nisi per compa¬
rationem ipsius ad suum perfectum finem,
qui est extremitas vltima latitudinis
operationis naturae, per quam quilibet
Artista debet perscrutando applicare to¬
tum suum intellectum, sicut apparere po¬
test per istam figuram, quae est operati¬
ua perfectionis, & vocatur figura latitu¬
dinis, in qua includuntur extremitates
et media, & perfectae operationes naturae.
Per intellectum istius figurae potest
cognoscere naturalis intellector per do¬
ctrinam