233
MINERALIVM. 197
bam veneris, & rubeam in calaminari lapide, cre¬
dentes quoque in istis verum arcanum contineri la¬
pidis, electrum album & rubeum existimarunt
argentum & aurum, donec per examina con¬
trarium experti sunt, vanum opus videlicet.
Nec eo contenti, progressum fecerunt ob¬
stinatissimum ad fixationem vt peruenirent,
ac tantisper, dum nulla domus, possessio nulla
reliqua sibi manserit miseris, transmutationem
in se potiùs expertis quàm in metallis. Quid
mirum? absque iudicio cognitioneque mine¬
ralium & metallorum opus hoc aggressi sunt,
quod & hodie maxima pars operantium in
hac arte adhuc facit. Ab eo tempore quo ele¬
ctrum ab antiquioribus inditum nomen, ve¬
nit in obliuionem, ruina mox subsequuta est
eorum, qui nomen hoc in aurum & argentum
fictitia mutarunt, id est, modernorum chimi¬
corum perditio. Electrum autem vt definia¬
mus, est metallum ex alio conflatum arte, non
ampliùs illi simile ex quo factum est. In exem¬
plum: Arsenicale metallum iuxta ritum prae¬
parationis metallicę paratum, cum venere ci¬
mentatum, pro more solito, cuprum totum
in electrum album conuertit cupro suo viliùs.
quid opus est igitur magnis sumptibus de¬
prauare metalla?. Nunquid meliùs cuprum
fuerit in esse naturali suo relinquere, seruata
pecunia, tempore laboreque ad vtilius opus
N 3