233
198 DE OECONOMIA
etiam applicatis? Veteres electrum proprio
nomine vocarunt, recentiores argentum fal¬
dicunt, veteres ex eo damnum non retule¬
runt, quòd ipsum electrum cognouerint, mo¬
derni quia nullam habent electri noticiam, ia¬
cturam faciunt suarum facultatum, laboris,
atque temporis. At cum errores in Alchimia
spe noua semper fulciantur, ventum est, vt
arsenicum fixari tentatum sit reuerberationi¬
bus arundinis aliquot septimanis, alijsque: fa¬
ctum inde, vt arsenicum in coralli formam ru¬
beum durum ac fragile deuenerit, nullius ta¬
men vsus in Alchimia pręterquam ad electrum,
vti suprà. Deinceps per descensum praecipita¬
tionemque, nihil aliud quàm suis calcinatio¬
nibus effecerunt. Sic obstinatos homines in
Alchimia decipi contingit, qui non omnia
penitus & à fundamento suarum impositio¬
num artis vocabula intelligunt exactissimè.
Verùm est, arsenicum propria sua natura con¬
tinere aurum, quod per industriam Artistae
nonnunquam separari potest in cimento, vel
proiectione, vel aliàs in argentum, cuprum,
vel plumbum attractione, non propterea se¬
quitur, hoc per suas operationes atque tinctu¬
ras productum esse, sed quod antea inerat,
per separationem duntaxat, velut ex sua mi¬
nera solet, ortum est. Plerumque aureum
reperitur, nec nisi rarò admodum caret au¬
ro, vt