405
ARS INTELLECTIVA.
259
tus coelestis, quae natura non indiget com¬
hositione vel multiplicatione alicuius al¬
terius materiae, quia ipsa continet in sua
compositione totum illud quod iudiget de
quatuor elementis in sua perfectione,
& extra ipsam nihil continetur quod
sit necessarium suo composito: quare, si
aliam rem ibi imponas, tu non cognoscis
naturam, nec vnquam habebis perfe¬
ctionem suae operationis. Et si eam co¬
gnoscis, tu scies omnia sua opera, quia
quum nostra medicina debeat fieri de
pura natura, & natura pura non sit alia
res, nisi talis compositio, quam suprà di¬
ximus, necessaria res est, quòd vnitas suae
operationis aequipolleat vniformitati suae
compositionis. Et sic potes intelligere,
quòd opera nostrae medicinae, quae ipsa
facit dum fuerit excitata per calorem
extrinsecum, non sunt nisi opera naturae,
quum dicta medicina sit de istamet na¬
tura,
S 2