233
202 DE OECONOMIA
le, vt omnia talcica. Marcasitarum duo co¬
lores habentur, albus & flauus, iuxta metalli¬
cum sulphurimperfectum, in ipsis ordinatum,
quòd eo sit opus ad multa. Metallum ex co¬
bletis fit imperfectum, hoc liquefactionem
patitur ac fluit, nigri coloris est magis quàm
plumbum & ferrum, nullius tamen splendo¬
ris nitorisve metallici, malleum admittit non
vsque adeò multum, vt inde quid fabricari
queat, eius vltima materia nondum est reper¬
ta, neque separatio. Non est dubitandum quin
sit promiscuum genus ex mare & foemina, ve¬
lut in ferro & chalybe, sed vt ista simul perfe¬
ctè cudi nequeunt, vsque dum separationis
artificium inueniatur. Habetur & aliud simi¬
le zinchinum appellatum, non vulgariter ad¬
huc notum, peculiare genus, in quo varia me¬
talla comperiuntur adulterari, liquabilis na¬
turae, non malleabilis, colore multum ab alijs
differt, cuius vltima nondum etiam est reper¬
ta, in sua praeparatione tam mirabilis ferme
ac ipse mercurius, alterius permixtionem refu¬
git, peculiare genus admirandum in minera¬
libus. Grana reperiuntur etiam in torrentibus
metallica, granata propter formam exteriorem
dicta, liquantur, ac malleos sustinent, in nullum
tamen instrumentum fabricabilia; horum
proprietates sciri nequeunt, nisi quandoque
per Alchimiam detegantur: multa con¬
tinent