233
MINERALIVM. 203
tinent adulterina metalla, vt argentum & au¬
rum, ad illa, tanquam ad cupru & plumbum
solent confluentia. Consistunt ex crasso quo¬
dam sulphure. Alterius generis granata non¬
nulla sunt perspicua, instar crystalli, quibus
inest aurum & argentum.
CAP. XXI.
Demetallis à natura absolutis, perfectis &
imperfectis, & primò, de saturno
vel plumbo.
Postremò iam de solidis, & in vltimam suam materiam
adductis, agitur metallis, inter quae primatum te¬
nit aurum. Hoc summè perfectum est, vt in textu.
verùm, dum ad huc vltima naturae materia existit,
nutritur tanquam in sua coquina, à qua quidem
ablatum, fit hominis prima materia, & macrescit,
quia per artem in separando gradibus octo spolia¬
tur, vt è triginta duobus, vigintiquatuor tantùm
fiant: & aliquando 26. in 10. reducantur. Differen¬
tia ponitur excellentissima, Physices manifestae ad
ocultam, vt quae iudicat res naturales ex quatuor
elementis componi, sit manifestorum speculatrix,
hanc aliquando vocaui superficialem, circa quam
totus Graecorum & infidelium labor versatur:
quae verò componi considerat ac meditatur,
ex occulta natura, iuxta creationis ordinem.