233
204 DE OECONOMIA
verè Physica dici meretur, quia ex tribus ab vno in
vnum redeuntibus, omnia iudicat: hanc ego centralem
vocaui, Paracelsus monarchicam, vel adeptam. Hinc
iudicare quiuis potest, quid intersit, & quid com¬
mune sit Galenistis cum Paracelso: hic medullas &
nucleos quaerit, illi vero cortices depascuntur. Vt
ad aurum redeamus, ex tribus primis purissimis,
& perfectissimis constat, sale videlicet, mercurio,
& sulphure, caetera sunt ex impuris & imperfe¬
ctis, imperfecta metalla. Caeterùm de mercurio me¬
tallico, non metallo propriè, neque minerali, sed in¬
ter ista medio, dicitur hoc loco, solum & non coa¬
gulatum, sed fluidum ea de causa reperiri sub ter¬
ra, quia natura illius loci foecundissima est in pro¬
ductione argenti viui, non ita in generatione sul¬
phuris, at parca magis, ac velut hac parte sterile¬
scens, quo fit vt propter abundantiam, vel potiùs
redundantiam argenti viui, & inopiam sulphuris,
illud non coagulatum, sed fluidum relinquatur.
Postremò de metallis in genere dicitur, ipsa matri¬
monio iuncta per naturam aliquando reperiri, vt
aurum & argentum vnà simul in vno corpore na¬
ta, chalybs, & ferrum, stannum, & plumbum, vti
marem & foeminam, quae separantur arte, sed cuprum
mas non impedit suam foeminam, sicuti chalybs fer¬
rum, in malleatione, ideo non separantur illa, sicut
ista quae simul malleari nequeunt in aequali propor¬
tione, vel si mas foeminam superabit: nec nisi pau¬
lulum maris adsit foeminae suae. Hac ratione semper
nume¬